Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/74

E Wikisource
Haec pagina emendata est
34
Al-Kindi

II.

Sermo de forma.

Forma vero est nomen comprehendens diversa. Omnis autem, qui aliquid vult exponere, necessarium est ut, si nomen illius sit commune, dividat communitatem illam et distinguat partem eius cuius vult expositionem. Et est ut dicat quod forma dividitur in duas partes, quarum una est quae cadit sub sensu, et altera forma quae cadit sub genere, propter quam aliquid fit genus et dicitur de rebus diversis numero. Altera vero est qua distinguitur aliquid visione a reliquis rebus, substantiis et qualitate et quantitate et reliquis decem generibus; et constituit omnem rem.

Forma autem, quae est sub genere, non est de illis principiis singularibus; quapropter non oportet nos ipsius rememorari in hoc nostro libro. Liber enim noster hic est de substantiis singularibus, quae reperiuntur in omni corpore.

Forma vero qua aliquid distinguitur visione a reliquis rebus et principia singularia oportet nos exponere et enuntiare quid sint. Et quia eius expositio et enunciatio [scilicet formae] notatur in hyle, oportet in primis ut rememoremur illius lo-