Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/75

E Wikisource
Haec pagina emendata est
35
Liber de quinque essentiis

quendo. Et est ut dicamus quod in hyle singulari est potentia, qua fiunt res ex hyle, et ipsa est forma. In hoc est significatio quod forma est potentia. Verbi gratia ex caliditate et siccitate, quae sunt singulares, cum concurrunt, fit ignis. Hyle igitur est in caliditate et siccitate singularibus. Forma autem est ignis, sed potentia est quae, cum coniunguntur, fit hyle ignis.

Nos igitur oportet nunc definire formam. Dico ergo quod ipsa est differentia, qua differt aliquid ab aliis visione, et visio est cognitio eius. Haec ergo est definitio, qua differt forma ab aliis rebus.

III.

Sermo de motu.

Motus autem dividitur in sex species. Quarum una est generatio, et secunda corruptio, tertia alteratio, quarta augmentum, quinta diminutio et sexta permutatio de loco ad locum.

Generatio autem non est nisi in substantia, sicut ex caliditate et frigiditate generatur homo.

Et similiter corruptio non reperitur nisi in substantia, sicut est quando homo fit terra.

Augmentum vero et diminutio non sunt nisi in quantitate, sicut augmentum quod est in parte corporum. Et illud ideo quoniam cum vides corpus aliquod, cuius longitudo est decem