rum hominum erat simile ei, quod erat in domibus suorum parentum, quousque, per experientiam, postea manifestetur eis certitudo eius quod putabant tune vel falsitas, sicut praediximus ante. sic currit etiam iudicium intelligentium hominum in suis putationibus et suis aestimationibus de huiusmodi rebus, quas diximus, ita quod cum consideraverit in scientiis disciplinalibus et praecipue in scientia astrologiae, palam fit eis certitudo eorum quae putabant tunc, an sit vera vel falsa.
Scias autem quod paene nullus homo liberabitur ab huiusmodi opinionibus et aestimationibus, nec intelligentes nec scientes disciplinari nec sapientes philosophantes etiam. quod cum ita sit, tune non erit securitas, quin ceterae argumentationes eorum procedant cum simili cursu. et hoc est quod significat debilititatem suae argumentationis et destructionem suae significationis. invenimus enim quod plures ex his qui putant se scire philosophiam et intelligibilia et demonstrationes , putant et aestimant quod terra tota in suo proprio loco sit gravis, etiam consideratione gravitatis, quae est in qualibet istarum suarum partium. similiter putant plures ex illis quod status eorum qui sunt in alio opposito nobis terrae hemisphaerio transversum est, quemadmodum si quis staret sub superficie super quam alius staret pedibus suis oppositis contra pedes eius. et similiter plures putant extra mundum sit spatium infinitum plenum vel vacuum, secundum quod inveniunt extra suas domos alia loca et extra suas terras alias terras et extra suum mundum mundum caelorum. similiter etiam putant quod Deus, qui est benedictus, creavit mundum in loco et tempore, secundum quod inveniunt sua opera et sua artificia fieri in loco et tempore. et ob hanc causam putaverunt plures ex illis quod Deus gloriosus est corpus, eo quod inveniunt quod non est agens nisi corpus, sed Deus