Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/89

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
49
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

est agens. cum autem se exercuerint in scientiis divinis, tune notum fit eis quod res e contrario est, sicut ostendimus in epistolis divinis.

Scias autem quod homo non ascendit gradatim ad aliquem ordinem scientiarum et cogitationum nisi quia apparent ei ea, quorum cognitionem habet ante manifestationem et detectionem, sicut fuerunt opiniones eius in rebus sensibilibus ante cognitionem certitudinis earum, cum erat puer, sicut supra ostendimus.

Scias etiam quod comparatione scitorum, quae apprehendit homo quinque sensibus, illud quod concluditur ex illis in primis intellectibus multum est, sicut comparatione litterarum simplicium sunt multa alia nomina quae componuntur ex illis. sed comparatio scitorum, quae sunt in primis intellectibus, ad illud, quod concluditur ex illis per demonstrationes et syllogismos multarum scientiarum, est sicut comparatio nominum ad orationes, quae componuntur ex illis, et locutiones et linguas. probatio autem de certitudine huius, quod dicimus, scilicet quod ea, quae sciuntur argumentatione, sunt plura numero quam ea, quae sunt prima intellecta, est hoc: quod Euclides in unoquoque tractatu praemittit decem nota vel plura vel pauciora, quae sunt prima intelligibilia, ex quibus conclusionibus elicit infinitas quaestiones cognitas demonstratione. et similiter est in libro almagesti. et in pluribus libris philosophiae est hoc iudicium.

Postquam autem iam ostendimus qualiter subintrat error in argumentatione ex parte argumentantis, oportet nunc ostendere qualiter subintrat error ex parte argumentationis.