num et qualitates utendi eis. cuius rei expositio prolixa est, quae iam dicta est in libris logicae et topicae. volo tamen ostendere quo modo adquiritur certitudo istarum per se notarum in animabus intelligentium ea.
Scias enim quod haec nota, quae vocantur prima intellecta, non adquiruntur in animabus intelligentium nisi per inductionem rerum sensibilium unius post aliam et post considerationem unius partis post aliam et per meditationem unius individui post aliud. cum enim ex his fuerint plura individua contenta sub una proprietate, adquiretur in animabus hominum, secundum hunc respectum, quod quidquid fuerit generis illius individui, vel generis illius partis, est hoc iudicium illius, quamvis non viderint partes omnes illius generis nec omnia individua illius speciei.
verbi gratia, puer adultus cum inceperit aspicere et considerare singula animalia unum post aliud et invenerit quod omnia sentiunt et moventur, cognoscit quod quidquid est sui generis, est quoque hoc iudicium eius. similiter cum consideraverit unamquamque partium aquae et invenerit eam humidam, liquidam, et unamquamque partium ignis invenerit calidam, adurentem, et unumquemque lapidem invenerit durum et siccum, scitur tune quod omne quod fuerit illus generis, est hoc iudicium eius. secundum igitur hunc respectum adquiruntur nota in principio intelligendi ministerio sensuum.
Scias autem quod ordo intelligentium in huiusmodi rebus, quae adquiruntur in anima ministerio sensuum, est excedens in gradibus. scilicet quia omnis qui fuerit in illis vehementior in speculando et fuerit melioris meditationis et. subtilioris ingenii et perspicacioris, ea quae sciuntur ex principiis intellectuum plura erunt in anima illius quam in anima elus, qui in tota vita sua est negligens, occupatus circa cibos et potus et cantilenas et delectationes corporales.