Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/91

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
51
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

volueris scire quid est intellectus humanus: non est aliud nisi anima humana, quae fit sciens in effectu, postquam fuit antea sciens in potentia. non fit autem sciens in effectu nisi postquam adquisitae sunt in ea formae esse rerum ministerio sensuum et forma quidditatis earum per meditationem et considerationem. scias igitur quod semper scientia horum duorum, scilicet an est et quid est, inititur tota fabrica scientiarum demonstrativarum. verbi gratia: in principio primi libri Euclidis ponuntur novem nota — quae sunt prima intelligibilia, quibus mediantibus probantur ceterae quaestiones — quae sunt haec:

(1) quaecumque aequalia eidem, et inter se.

(2) si aequalibus aequalia addantur, tota quoque aequalia fiunt.

(3) si de aequalibus aequalia dirimantur, quae remanent aequalia sunt.

(4) si inaequalibus aequalia addantur, tota quoque inaequalia fiunt.

(5) si de inaequalibus aequalia tollantur, quae remanent quoque inaequalia erunt.

(6) dupla eiusdem rei aequalia sunt.

(7) dimidia eiusdem rei aequalia sunt.

(8) quaecumque quantitates sibi superpositae non se excedunt, aequales sunt. etiam:

(9) totum maius est sua parte.

haec autem omnia iudicia sumpta sunt ex his quae sunt nota primis intellectibus aequaliter; et intelligentes non differunt in aliquo illorum, sed id in quo differunt est id quod consideratur secundum ea.

Scias autem quod haec et his similia vocantur prima intellecta, eo quod omnes intelligentes noscunt ea; nec differunt in eis, cum consideraverint ea, multum speculantes ea. non est autem differentia inter intelligentes nisi in his quae sciuntur probationibus et argumentationibus. causa vero differentiae illorum in illis non est nisi multitudo maneriarum argumentatio-