praesumens de scientia astrologiae interrogatur quae est causa longitudinis diei in una terra potius quam in alia, dicet demoratio solis in tempore longiore. si autem converterit hanc propositionem et dixerit: igitur in quacumque terra sol diutius moretur, dies ibi longior est, et erit hoc certum. sed pluribus, qui non sunt instructi, discipulis incertum est, quid illorum sit causa alterius, an demoratio solis super terram sit causa longitudinis diei, vel longitudo diei sit causa demorationis solis super terram.
Similiter est in igne et fumo. aliquando enim erunt simul et aliquando unum invenitur prius altero. aliquando enim fumus praestat ignem et aliquando ignis ponitur causa essendi fumum. et tune nescitur quid illorum sit causa alterius. scias autem quod fumus et ignis unum non est causa alterius. causa enim virtutis utriusque materialis sunt corpora combustibilia et eorum causa agens est calor. sed differunt in forma. calor enim cum agit in corporibus combustibilibus aliqua actione, fit ignis. si vero debilis fuerit in actione propter humiditatem, fiet fumus vel vapor.
Quod autem dixit ut non ponantur in argumentatione accidentia inseparabilia, non dixit hoc nisi quia accidentia inseparabilia non separantur a rebus quibus sunt accidentia, sicut causa non separatur a suo causato. scilicet, quoniam si iudicaveris de aliquo, quod est causatum, necessario tune causam habebit; accidentia vero comitantia, quamvis non separantur, non sunt tamen causa agens. verbi gratia, quoniam mors quamvis: non separatur ab occisione, tamen non est causa eius, nec occisio etiam est essentialis causa mortis; eo quod multotiens est mors sine occisione. non est autem causa sine causato.