Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/96

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
56
Al-Kindi

Quod autem dixit quod causa sit essentialis rei, non est nisi quia rei aliquo modo sunt causae multae accidentales. sed non currunt per omnes species illius generis, nec per omnia individua speciei, sicut occisio quae est causa accidentalis morti non currens per omnes species elus. sed necesse est esse causam essentialem, ad hoc ut propositio iudicans sit vera ante conversionem et post, sicut si dixeris: omne habens colorem est corpus, eo quod nihil invenitur habens colorem quod non sit corpus. igitur corpus est causa essentialis habenti colorem.

Quod autem dixit quod propositio sit universalis, est propter hoc quod conclusiones ex propositionibus particularibus non sunt necessariae sed possibiles. sicut si dixeris: Iohannes est scriba, et quidam scriba est iudex, igitur possibile est ut Iohannes sit iudex. sed cum.dixeris quod omnis scriba legit, sed Iohannes est scriba, tune necessario Iohannes erit legens.

Quod autem dixit quod praedicatus sit primo in subiecto, est propter hoc quod praedicata sunt in subiecto duobus modis: quaedam primo, quaedam secundario. verbi gratia, esse tres angulos in omni triangulo est esse primo, eo quod haec est forma constituens eum. sed quod sint anguli acuti vel recti vel amplius, hoc est esse secundario. iam igitur manifestum est, quod non accipit in argumentatione demonstrativa nisi proprietates assentiales substantiales, quae sunt formae constituentes rem. et per eas illud iudicium quaesitum, quod exibit conclusione, erit certum.

Scias autem quod proprietates essentiales dividuntur in tres, scilicet generales, speciales, individuales, sicut iam ostendimus in epistola isagogarum. dico autem et sine dubio iudico quod omnis proprietas generalis vera est necessario, cum dicitur de toto illo genere. similiter omnis proprietas specialis vera est necessario, cum dicitur de omnibus individuis illius speciei. et hae sunt proprietates quae exeunt in conclusione verae et certae. exerce igitur eas in demonstratione et iudica per eas. proprietates autem indivi-