existens per se, receptibile contrariorum. et quod accidens est quod est in aliquo, non sicut pars eius, et destruitur absque destructione illius. et quod substantia alia est simplex, sicut hyle et forma, alia est composita, ut corpus. et quod omnis substantia vel est causa agens vel causatum patiens. et quod causa agens dignior est suo causato patiente. et quod inter affirmationem et negationem non est medium, nec inter privationem et esse est medium. et quod accidens non habet actionem. et alia his similia, quae praemittuntur discipulis ante demonstrationes.
Ille autem qui vult scire demonstrationes logicas oportet ut sit demoratus in exercitationibus geometricis et ut iam acceperit ex eis regulas, eo quod sint proximiores discipulis ad intelligendum et faciliores ad speculandum, quoniam exempla eorum sunt sensibilia et visibilia visu, quamvis intentiones eorum sint audibiles, intelligibiles. sensibilia enim sunt propinquiora intellectui discipulorum.
Scias etiam quod demonstrationes, sive sint geometriae sive logicae, non fiunt nisi ex conclusionibus certis. uni autem conclusioni necessariae sunt duae propositiones certae vel plures quotlibet. verbi gratia, id quod in libro Euclidis demonstratur, quod tres anguli cuiusque trianguli rectilinei sunt aequales duobus rectis, non potuit probari nisi post triginta duas figuras. quod quadratus cordae anguli recti aequalis est quadratis duorum laterum, non potuit demonstrari nisi post quadraginta sex figuras. et secundum hoc exemplum est in allis quae probantur. similiter etiam est iudicium de demonstrationibus logicis, quia aliquando sufficiunt duae propositiones, aliquando plures. verbi gratia in demonstratione, qua probatur animam esse in corpore, sufficiunt tres propositiones, quae sunt hae: (1) omne corpus habet partes [scilicet plagas]. et haec propositio est universalis