Jump to content

Pagina:Diephilosophisch00kind.pdf/97

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
57
Liber introductorius in artem logicae demonstrationis.

duales non est necesse veras esse de tota specie. nec omnis proprietas specialis vera est de toto genere. unde non exerceas eas in demonstratione, nec iudices per eas absolute, quoniam non eris per eas certus in iudicando.

Iam igitur manifestum est tibi quod sapientes et philosophantes non posuerunt argumentationem demonstrativam nisi ut per eam scirentur ea quae non sciuntur nisi per syllogismum. et haec sunt ea quae non possunt sciri per sensum, nec sunt de primis intellectibus, nisi secundum viam designationis. et hoc est quod vocatur demonstratio.

Scias autem quod unaquaeque ars habet opificem suum. et unusquisque opifex cuiusque artis in ministerio suo habet radices, in quibus conveniunt, et habet prima in sua scientia, in quibus non differunt. prima enim uniuscuiusque artis sumpta sunt ab alia arte, quae praecedit eam. et scias quod prima artis demonstrativae sumuntur ex his quae sunt primi intellectus... primorum autem intellectuum principia sumuntur a sensibus, sicut praediximus.

Scias etiam quod artis demonstrativae sunt duae species, scilicet geometria et logica. prima autem quae sunt in geometria sumuntur ex alia arte quae est prior illa, sicut ea quae dixit Euclides: punctus est cui pars non est. et linea est longitudo sine latitudine. superficies est quae habet longitudinem et latitudinem, et alia his similia de axiomatibus, quae praemittuntur in principiis suorum tractatuum. similiter etiam est iudicium de demonstrationibus logicis. quoniam eius principia sumpta sunt ex alia arte, quae est prior ea, quae necessarium est praeponere discipulis ante demonstrationem. quale est illud, quod dicitur: quod omne quod est, excepto Deo glorioso, est substantia vel accidens. et quod substantia est id quod est