Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/137

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
127
DESCRIPTIO MOLDAVIAE

legere et scribere sciat, nomen suum signare norit, et bovem album, nigrum, cornutum, equos, oves, iumenta, alvearia, et si quae alia eius generis sun, in catalogo notare possit, reliqua omnia esse supervacanea. Feminae licet non pari cura ac apud Turcas a conspectu virorum prohibeantur, tamen si paulisper honoratioris conditionis fuerint, raro extra aedes suas divagantur. Nobiles formosae quidem sunt, sed pulchritudine plebeiis multo inferiores: plebeiae forma praestant, at lascivae plerumque, moribusque turpioribus inbutae reperiuntur. Aliquae intra suos parietes largiter vinum hauriunt, publice tamen vix aliquando matrona vino madens apparebit. Mulier enim quo parcius inter convivas edet aut bibet, et honestior habebitur. Ea de causa vix aliquando eam panis buccellam ad os admovere videbis, neque aperiet labia, ut dentes conspectui pateant, sed quam occultissime potest, escam ori intrudit. Nihil turpius existimant, quam crines feminae matrimonio iunctae aut viduae apparere, et capitale habetur detegere in publico mulieris[1] caput. Contra, virgines dedecus ducunt, vel subtilissimo linteolo caput tegere: capitis enim nuditatem castitatis signum constituere. Ceterum ut diversa aëris temperies in diversis Moldaviae provinciis reperitur, ita nec iidem ubicunque mores obtinent.

Inferioris Moldaviae incolae longo tartaricorum bellorum usu exerciti, et meliores sunt milites, et ferociores, praeterea factiosi et inconstantes, et si defuerit hostis externus, facile corrumpuntur otio et contra praefectos suos, haud raro etiam contra ipsum principem, seditiones movent.

Divinis rebus parum dediti sunt. Plures inter illos sunt, et infima plebs fere tota, qui credunt, cuilibet mortalium a Deo praestitutum esse fati diem, qui nisi expletus fuerit, neminem mori neque in bello cadere posse: quae res adeo illis addit animos, ut quasi rabidi nonnunquam in hostem ruant, Turcam Scytham et Iudaeum necare aut spoliare nullum peccatum, multo minus homicidium existimant. Qui Tartaris sunt viciniores, assidua furta, latrocinia exercent: neque si quam in Tartariam irruptionem fecerint, aliena rapuisse, sed sua recuperasse praedicant, cum nihil possideant hodie Tartari, quod non vi maioribus ipsorum extorserint.

Rara inter illos adulteria, iuvenes vero donec connubio iungantur,

  1. R. 36 mulieres ms.