Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 1 - Descriptio Moldaviae. Cu charta g.pdf/138

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
128
DEMETRII CANTEMIRI

haud aliter ac si soluti essent cunctis legibus, furtivis vacare amoribus non vituperio sed laudi ducunt; unde saepius inter illos audies id proverbium: fili mi, cave tibi a furto vel latrocinio, quia a furca te liberare non potero, at e vetito coitu, dummodo szugubinato (hoc nomine vocatur, qui virgines violatas et meretrices exquirit) pecuniam solveris, nullum tibi instat mortis periculum.

Laudanda tamen et aeternis est extollenda praeconiis hospitalitas, quam peregrinis et advenis exhibent. Etenim licet per Tartarorum vicinitatem pauperrimi sint, tamen panem et hospitium nunquam negant hospiti, et ipsum cum equis per triduum sine praemio alunt. Advenientem hilari fronte et laeta facie excipiunt, haud aliter ac si frater aut consanguineus advenisset. Sunt et qui usque ad nonam diei horam differunt prandium, et ne soli cibum capiant, famulos per viam disponunt, ut quoscunque ibi viatores inveniant, ad mensam et hospitium invitent. Soli hac laude privantur Vasluienses, qui non solum aedes et promtuaria claudunt hospiti, sed et si quem advenisse hospitem vident, clam se subducunt, mox induti laciniis redeunt, et mendicorum instar ab ipso viatore eleemosynam postulant.

Superioris Moldaviae incolae imbelliores sunt, neque dediti armis, sed in otio malunt suis sudoribus suum sibi parare panem. Sacris maxime et fere ad superstitionem usque dediti sunt: unde in unico suczaviensi agro sexaginta templa lapidea, in tota Moldavia superiori plusquam duo centum monasteria maiora et lapide structa numerabis. Montes monachis et ascetis pleni sunt, qui ibi, solitariam remotamque a seculi turbis vitam Deo suo offerunt.

Furta inter illos vel pauca sunt, vel nulla, principi fideles semper reperti fuere, et si quae illos etiam vexarunt turbae intestinae, non nisi ab inferioris Moldaviae baronibus ipsis communicatum fuit incendium. Quod apud inferiores Moldavos raro invenies, castitatem et honestos mores etiam ante matrimonium sectantur. Ad administrandam rempublicam reliquis aptiores, rei familiaris curam optime gerunt, mandata ipsis negotia summa diligentia exequuntur, at erga hospites multo quam inferioris Moldaviae incolae sunt parciores.

Chori moldavici longe quam inter caeteras gentes alia est ratio. Non enim bini vel quaterni saltant, ut Galli Polonive, sed plures si-