IN COMPENDIOLO
UNIVERSÆ LOGICES INSTITUTIONIS
PROŒMIOLUM
Quid quæso? generis simul ac peccati nostri progenitor Adam?
socia quam tibi Deus dederat te fefellit? Quid rogo, prolis
simulque ruinæ eiusdem Parens Heva? serpens te decèpit? o quàm
obscura sobolis utrumque humanæ exordium statim post
patratum peccatum obtinuit ignorantia obvolvitque! nee se
pœnitentes, aut deplorantes veniam petunt, sed proprias
repellentes conscientias Deum omniscium talis nefandi criminis causam
fuisse ostendere conabantur. Quid precor erat illud quod vos
decipiens ad talem lapsum compulit, subduxitque? defactò vestra
propria dementissima malitia, impudibundaque inobedientia, vos
rebelliosissimè Deos fieri impudentissimè desiderastis, quid plùs?
cognoscere bonum, et malum, O misera perceptibilitas! ò
infælix humana deitas! quo casu non tantum sine deitate sed etiam
sine humanitate facti estis, et illud vobis divinitùs infusum
inextinguibile lumen criminis caliginisque eius obscuritate repulistis.
Quid ulterius? eccè malevolus desiderium obtinuit suum,
gratulaturque pro sibi acquisitis sociis. proh intolerabilis dolor!
diabolo obedistis. Domini autem ac Dei vestri pæcepta
conculcantes falsificastis. quid post hoc? mortifero, lethalique vulnere
transfixa anima est vestra. Verum enim verò Deus, ac later
clementissimus non secundum opera vestra, sed secundum immen-