Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/428

E Wikisource
Haec pagina emendata est
423
logices institutionis

Adiectivum. Substantivum à philosophis copula vocatur, prædicati scilicet, et subiecti.

Nec dicas verbum in propositionibus necessariis tempus non significare, quoniam secundum nostram intentionem, debilis humanus intellectus æternitatem ut tempus concipit.


Caput III : De indeterminato nomin: et verb.

Negatio aliquando cum participio, aliquando autem cum verbo fit, vg: non est videns, et non videt. Aristo: illam cum verbo vocat indeterminatam,[Nota marginalis:p. 13] cum participio autem determinatam.

Nec dicas obliqua verba esse in hac speculatione, quoniam ista cum essent obliqua tantum secundum quid actionem ostendunt, vel passionem.

Sciendum quòd vox, dictio, terminus communia sint, vox est significativa proprietatis rei, dictio est pars negationis, aut affirmationis. Terminus est pars propositionis.

Item sciendum quòd in propositione verbum aliquando dicitur nomen, et nomen verbum, omne enim subiectum propositionis vocatur nomen, prædicatum verò verbum.


Caput IV : De Devisione orationis.

Ista materialia, immaterialia, species figurarum, et collectionem dictionum significat. Orationis dictionum una est vocativa, o Domine! alia interogativa, unde? Tertia optativa, fiat Domine! Quarta enuntiativa, et hæc vel est affirmativa (quam Arist: vocat, de aliquo), vel negativa, (quam dicit ab aliquo) fit tamen affirmatio aliquando vera, aliquando falsa negatio, et 6 contra. fit negatio vera, affirmatio autem falsa.