Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/427

E Wikisource
Haec pagina emendata est

TRACTATUS SECUNDUS.


Caput I : De Nomine.

Nomen est vox significativa ex instituto, et absque tempore, cuius partes separate nil significant. differt haec ab inarticulata, vel articulata nil significante voce, vel à quibusdam, naturalibus, quae non sunt ex instituto, ut diximus, Trac. I. C. 10. Item differt à verbo, quoniam praeteritum, aut futurum tempus non significat.

Nec dicas quaedam nomina tempora significantia, tempus determinare, ut e. hodiè, hora, annus, etc. ista enim secundum Arist: dicuntur esse absque actione, qua nomen caret. Idem intelligendum de quibusdam,[Nota marginalis:p. 12] quae et tempus, et actionem significare videntur, ut e. cœna, prandium, etc: quippè ista sunt indeterminata. Item de verberare, amare, quae in nominum ordine accipiuntur, et actionem, et tempus significant, sciendum quòd et ista non nominibus connumerentur, sed sunt verbalia infinita, quae mediam incedunt viam, at nullatenus tempus determinatum significant.


Caput II : De Verbo.

Verbum est illud, quod praenotat tempus, cuius partes seorsim nil significant, et est sempèr signum eorum, quae dicuntur de alio. Istud in duo dividitur, vg: in Substantivum, et