Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/431

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
426
compendiolum universæ

Caput IX: De Oppositis.

Oppositio late, et minus proprie est negatio duorum ab invicem, sive realis, quando est inter duo entia, sive formalis, quando est solùm inter duas eiusdem rei formalitates.

Negationis alia est exclusive, et incompossibilis, et frigus in gradu intenso, quæ oppositio proprie dicitur, Alia est abstrahens, et compossibilis, ut est calor, et siccitas in igne. Ex Aristo: quadruplex esse istarum genus dicitur, et probatur ex generalibus repugnandi modis. qui inter duo entia positive, vel inter ens, et non ens negative, aut privative, vel contradictorie reperiuntur.

[Nota marginalis:p. 18]Advertendum, ex contrariis alia sibi opponi inmediate, atque indivisibilitèr, unde immediate vocari solent. quia nullum inter se habent medium, ut, e. par, et impar. assensus, et dissensus. Alia sunt mediate, ut niger, et albus, qui medium habent viridem, vel per negationem utriusque extremi, ut e. bonum, et malum, quæ medium habent neque bonum, neque malum. Alia dicuntur opponi secundum intensionem, et divisibilitèr, ut calor, et frigus in remissis tantum gradibus simul sunt, neque se expellunt, nisi in gradu intenso. Alia sunt moralia, ut e. actus meritorius, et demeritorius, alia naturalia, ut e. calor, et frigus. Oppositio autem privative fit, inter privationem et rem, et habitum. Privatio definitur. Privatio est carentia formæ, seu habitûs in subiecto apto ad talem formam, cuius carentia si non fuerit in subiecto, non vocaretur privatio, sed negatio. De privatione vulgo aiunt, a privatione ad habitum non dari regressum,[Nota marginalis:p. 19] saltem naturalitèr, cum præternaturalitèr non obstet.

De contradictoriis sciendum, quod sit oppositio eorum quorum alterum negationem alterius exprimit, vg: homo, non homo, vocaturque simplex contradictio, est enim alia composite, vg: horno est animal, homo non est animal. Igitur contradictio est oppositionum maxima, quod nullum admittat medium inter sua extrema, ac necessarie patefacto uno