Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/433

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TRACTATUS TERTIUS.


[Nota marginalis:p. 20]

Caput 1: De Subiecto formali artis Logicæ.

Ut in quæstionibus proœmialibus videbitur, sequitur enim intellectum ipsum obiectum Logicæ esse, non per primam, sed per secundam, et tertiam mantis operationem eius, ipsa enim Logica intellectum dirigit, ne in operando aberret. Consequenter, notabis, Intellectum non tantum inhæsionis artis Logices, sed etiam et directionis esse subiectum. Intellectum autem et a se ipso dirigi dicitur, quatenus dum actu operatur, reflectit enim se ad idem, ut rei faciendæ se se formet, ad rectas operationes exercendas. ita ut et ipsæ rectæ operationes sint adæquatum obiectum artis Logices . probaturque ex ipsius definitione, vg: Illud est obiectum adæquatum cuiuscunque artis, quo acquisito quiescit, nec ulterius progreditur. a pari. Ita Logica acquisito intellectu recte operante per secundam, et tertiam operationem mentis, quiescit, ergò Intellectus rectè operans per dictas operationes quietus, est obiectum adæquatum Logices. Prob: min: veritas nascitur tantum ab intellectu rectè operante, sed sic est, [Nota marginalis:p. 21]quòd veritas sit finis recté operationis, ergo Logica acquisito intellectu recté operante, per 2-dam, et 3-tiam, mentis operationem quiescit, ideoque talis intellectus est Logices obiectum adæquatum.

De contrariorum obiectionibus sufficienter in cæteris nostris habetur scriptis. Attamen restat scire, quod intellectus recte o-