Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/434

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
429
logices institutionis

perans, quando etiam per secundam tantum mentis operationem (excepta prima, quæ nunquam fallit) concluditur, obiectum Logices dicitur.

Item ipsam directionem, que certis ex præceptis existit, obiectum formale Logice esse non negamus.

Igitur illud pro obiecto Logices assignari debet, quod est illius specificativum, illoque differt qualibet alia facultate, verum enim de facto, alia præter istam non datur facultas, unde bonæ argumentationes, et cetera præcepta existent ad nostri intellectûs directionem. Consequenter, ut superius.

Sciendum, Syllogismum, vel obiectum formale Logice unum esse vocalem per accidens, cuius vis in vocali repræsentatur, alium autem per se, qui solum intellectûs nostri opus internum spectat.


[Nota marginalis:p. 22]

Caput II: De Necessitate artis Logicæ.

Sciendum artem Logicam non esse absolute, aut simpliciter necessariam ad quem-libet actum. quia, in forma evidenti cum nulla existat difficultas, non est opus habitu Logice, nam ita foret inutilis, in propositionibus enim per se notis sufficit lumen naturale, vg: si dixeris, impossibile est eamdem rem simul esse, ac non esse, aut ex eo quod videat lucem solarem, ïtiam illiteratissimus, ad judicandum de consequentiæ bonitate, et infallibiliter inferre potest, ere) sol est ortus. de obiectionibus contrariis nil dicendum cum per se sint note, de quibus abundé diximus in scriptis.

Hoc tantum sciendum, artem Logicam necessariam esse, ad scientias totaliter perfectê acquirendas, puta ad universalem physicam, aut metaphysicam, non autem ad unumquenque actum cognitionis scientificæ.