Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/446

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
441
logices institutionis

refertur, et sic de aliis. consequentèr nec contrarietatem habent invicem, quanquam contrariari videantur. quoniam Calefacio, et calefieri secundum quid unum et idem sub duabus categoriis, suam per se hypostasim et relationem, quam ad aliud habent, ostendunt, ut et in quantitate, æquale, et inæquale, et qualitate, simile, et dissimile.


Caput VI : De Quando, et Ubi.

Essentia cum quantitate gignit Quando, et Ubi, Igitur Ubi locum repræsentat, cum differentiæ amborum eædem sint, vg: sursùm, et deorsum etc.

Quandò, autem temporis est repræsentativum, vg: præsens, præteritum, et futurum, tempus enim et quandò easdem habent differentias. de his autem fusias vide in C. de Prædicamentis.


Caput VII : De Habitu, et Situ.

Essentia cum Relatione producit, habitum, et situm. Habere simplicitèr dictum est æquivocum. complectitur enim et categoriam habitùs, et multa alia, v. e. habitus, dispositio, vel alia[Nota marginalis:p. 43] qualitas, ut et quantitas dicitur habere magnitudinem, etc. vel quoad corpus, vg: subuculam, vel quoad particulam corporis, vg: digitum, vel quoad partem corporis, vg: caput, vel quoad vas vinum, vel quoad possessionem, domum. dicitur et vir habere mulierem, et mulier virum, modus tamen hic nil aliud significat, præter contubemium. hæc autem omnia æquivoca pure habitùs dicuntur esse. quem habitum philosophi definientes dicunt. Habitus est essentiæ circa essentiam circumpositio, i. e. quodcunque corpus acquisitum, ut aliud in alio circumjaceat, istud omne categoria habitus comprehendit, adeòque invicem distinguuntur æquivoca, et categoriæ habitus, ut a Platone dicatur, Quis habet vestem, et non induit se ipsa acquisivisse ipsam dicitur, habere autem nullatenus. Qum enim ad categoriæ habi-