Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/445

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
440
compendiolum universæ

paternitate, et filiatione. unum enim alterius est fundamentum. Apertius quidam relationem in decem modis explicarunt, vel in decem species dividitur. vg: in Identitatem, Inæqualitatem, Generationem, Participationem, Minorationem, Passionem, Judicium, Positionem, Improportionabilitatem, et in Relationem ad genus.


Caput V : De Agere, et Pati.

Essentia cum qualitate generat Agere et Pati. Agere est operari aliquid circa aliquid. Pati vera ab alio alterari. igitur agere in se ipso tantum, pati verò et in se ipso, et in alio habet causam agendi, in se ipso, quatenus alteratur, in alio quatenus ab alio al teratur.

Agere, et Pati non tantum figura, sed et re debent esse tale, [Nota marginalis:p. 41]agentia enim figura, activo, re autem passivo modo referuntur. quoniam quamplurima sunt quæ figura activo modo proferuntur, attamen re passionem significant, et è contra. Agere dividitur in actionem, et speculationem. et speculatio triplicitèr consideratur. Prima, ut est operatio intellectas, simplicitèr, conceptibilitèr, circa simplices, et conceptibiles essentias. Secunda, mediante sensu, et ratione sensitivas operatur essentias, v. e. speculatio Astronomi. Tertia tandem, scilicet quando per æquivocationem generis fit, et ea quæ adhùc nondum esse habere ea ad esse conducit, hoc autem Solo Deo competit, qui ex non ente, ens, et ex ente alia produxit entia. Agere etiam dicuntur artes, opinio, liberum arbitrium. Ex his patet, quòd istorum subiecta pati dicantur.

Pati unum est Corruptivum, vg: Comburi, aliud Perfectivum, vg: Cognoscere.

Adverte, Agere, et Pati quanquam videantur habere relationem, attamen ipsa divisa sunt it relatione, et non ad relationem, [Nota marginalis:p. 42]sed unumquodque ad suum refertur genus vg: Parens, quatenus genitor, ad paternitatem, filius, quatenus genitus ad filiationem