Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/448

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

TRACTATUS SECUNDUS.


Caput I : Communiter de V Vocibus.

De istis 5 vocibus communiter pauca dicenda sunt nobis, dum de unaquaque sigillati dicendum post modum est. hoc autem sciendum, quod Genus, Differentia, et Species sempér sunt[Nota marginalis:p. 45] essentialia, Accidens vero semper post essentiam. Proprium autem in utraque parte, vg: et essentiale, et post essentiam invenitur.

Hæ 5 voces, a categorimatica voce emanant, quoniam vox de quibus prædicatur vel essentialitér prædicatur, vel accidentalitér. Igitur quando essentialiter prædicatur si multis inest naturis prædicatur in quid et facit genus, vel in qualequid et facit differentiam. Si autem uni tantum nature competit, et prædicatur in quid speciem, si in qualequid facit proprie essentialem speciem. Accidentaliter autem, si uni competat nature, et prædicatur in qualequid (in accidentibus enim in quid locum non habet) facit proprium essentiale, si autem multis insit naturis, facit proprie accidens, quod quando prædicatur in qualequid, facit accidens indivisibile, si autem in quomodoquid, facit accidens divisibile, de quibus speciatim vide in sequentibus.