Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/449

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
444
compendiolum universæ

[Nota marginalis:p. 46]

Caput II : De Genere, et Specie, in quo ut de Atomo.

Geniis tripliciter dicitur. Primum genus dicitur principium generationis, a patre, et a patria. Secundo dicitur multitudo eorum, quæ ab uno principio, quatenus referuntur ad primum suum principium, et ad se ipsos, ut genus Iudæorum, i. e. Iudæorum multitudo primario, et per se ab Iuda dicuntur Iudæi. Tertio tandem genus dicitur illud cui subiicitur species, ad generationum similitudinem, et principium eorum, quæ sub se sunt, et complectitur et omnem multitudinem eorum, quæ sub se sunt.

Istud tertium philosophi ita definiunt, vg: Genus est, quod prædicatur de pluribus differentibus specie in quid. Speciem autem definiunt ita, vg: Species est quæ ordinatur sub genere, et de qua prædicatur genus in quid. Ista naturaliter ad se habent relationem, veluti pater, et filius.

Generum, et specierum quædam sunt Principalissima, quædam [Nota marginalis:p. 47]autem subalterna, definiunturque ita. Genus generalissimum est, quod cum sit genus non est species, et supra quod aliud genus supertranscendens non datur. Species specialissima est, quæ cum sit species, non est genus, et quæ cum sit species in alias species non dividitur, et quod prædicatur de pluribus differentibus numero in quid. differt lame a specie, qua dicimus aliquid speciosum esse.

Sunt et alia media, species, et genera eadem, quæ media dicuntur genera subalterna. quatenus commune hoc habent, quod subiiciantur. vg: Generalissimum genus est essentia. Specialissima species, homo. Corpus essentiæ est species, animati vero corporis, genus. animatum autem cum sit corporis species fit genus sensitivi. sensitivum vero cum sit species animati, fit genus animalis, animal species sensitivi, fit genus rationalis, rationale autem cum sit animal homo, at, non amplius genus atomi, sed species animalis, et species atomi, spe, cies animalis dicitur, quia comprehenditur ab ipso, item [Nota marginalis:p. 48]atomorum species dicitur, quia comprehendit ea. Nec dicas ho-