Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/451

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
446
compendiolum universæ

differentiam et aliter difiniunt, vg: differentia est, quæ prædicatur [Nota marginalis:p. 50]de pluribus differentibus specie in quale quid. vg: apposite dicimus hominem esse animal, differenter autem, rationale,

Ista et aliam habet subscriptionem. vg: Differentia est illud quod dividere potest ea, quæ sub eodem sunt genere. vg: in animali rationalitas, et irrationalitas. Istæ differentiæ genera distinguendo, species constituunt. (ut in Capite de gen: et spec: tradimus.) tali modo et in differentiis, quæ genera subalterna faciunt intelligendum.

Item de qualitatibus, ut differt calor, et frigus. quæ non per se, sed in aliquo corpore considerantur, a quibus, frigidum, vel calidum dicitur. Ita et in reliquis qualitatibus v. e. Corporeitas, incorporeitas, animatio, inanimatio, sensibilitas, rationalitas, et e contra, a, quibus essentiæ nomen participant, vg: essentia quæ habet corpus dicitur corporea, quæ autem non, vocatur incorporea. et sic de aliis. He quidem et qualitates sunt, et differentiæ per se, (vg: Corporeitas, et incorporeitas) essentiæ autem quæ ex istis qualitatibus participant, sunt genera subalterna. [Nota marginalis:p. 51]Nèc dicimus essentiam bifariam esse, corpoream scilicet, et incorpoream, sed essentia simpliciter accepta in species dividi dicitur. ita subintelligendum de corpore scilicet divisum in animatum, et inanimatum. et animatum in sensitivum, et insensitivum, et sensitivum in rationale, et irrationale, et sic de cæteris. ad hoc ut species, genera, et differenti ne confundantur invicem.

De Accidente, quod accidentalis differentia est sciendum, ipsam duplicem esse, et una quidem est communiter accepta, quæ est accidens divisibile, quod prædicatur in quomodoquid. Alia autem proprie dicta, quæ est accidens indivisibile. quod prædicatur in qualequid, et proprie accidens ita definitur. Accidens est quod adest, et abest præter subiecti corruptionem, et aliter. Accidens est, quod potest idem existere, et non existere. Divisibile autem accidens individuum et a se ipso, et ab alio differre facit, a se, vg: Petrus aliquando stat, aliquando