Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/455

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
450
compendiolum universæ

Omne immateriale est immortale.

Sed anima rationalis est immaterialis, ergo

Anima rationalis est immortalis.

Observa. hi.. immateriale, medium terminum. hi.. immortale, maius extremum, et antecedens. hi.. anima rationalis, minus extremum, et consequens, seu conclusionem esse, itaque infertur .illatio, seu conjunctio, per quam intellecto uno rode sequi ex alio, exprimatur ilia voce, ergo anima rationalis est immortalis. itaque Cum dubitaretur de immortalitate animae rationalis, patefacta autem immaterialitate, que propriissima est animae rationalis, verissimé ostendit animam rationalem esse immortalem.


[Nota marginalis:p. 68]

Caput II : De Triplici argumentationis Iudicio

Notandum, triplex in tota argumentatione fieri Iudicium. et Primo Iudicium antecedentis, quo ipsi assentimur. Secundo Iudicium consequentis quatenus consequens est, vocaturque Iudicium illativum, nempé per nostrae tertiam mentis operationem iudicantes verum esse consequens, ob connexionem quam habent cum antecedente, ideoque in tertia mentis operatione positum esse dicitur; quamquam quidam velint consequens ipsam esse consequentiam, seu conclusionem, id tamen frustra videtur esse. nam Tertium Iudicium puram consequentiam patefacit, quod est Iudicium ipsius consequentis, per quod iudicamus de consequenti, ita. Non potest intellectus illi consequenti (quatenus consequens est) assentiri, nisi praesupposita praerequisitione cognitionis, et Iudicii de bonitate consequentiae. quod Iudicium praerequiritur ad Iudicium illativum consequentis.


Caput III : De argumentationis Natura, et Divisione.

[Nota marginalis:p. 69]Interdum tota ipsa argumentatio, dicitur consequentia, hoc sensu latius, et in communi accepta, (quam diximus esse orationem in qua unum infertur ex alio) dividitur in pure conse-