Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/454

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

LIBER TERTIUS

[Nota marginalis:p. 56]

TRACTATUS PRIMUS


Caput I : De Syllogismo.

Syllogismus est oratio, in qua quibusdam positis, aliud à positis necessariò debet sequi. Istius duplex est materia, mediata scilicet, et immediata. Mediata sunt termini constitutivi propositionum. Immediata autem materia, sunt propositiones. Itaque in Syllogismis conficiendis tres tantum concurrunt propositiones. nee plures, nee pauciores. et unaquidem vocatur maior, et) quod habeat maius extremum, ideoque et antecedens. alia minor, eo quod habeat minus extremum, ideo et consequens. istae et praemissae appellari solent. Tertia tandem dicitur Consequentia, aut illatio. Totidem termini dantur. et unus dicitur maius extremum,[Nota marginalis:p. 57] eo, quòd sit praedicatum maioris, et conclusionis. Alius vocatur minus extremum, et, quod sit subiectum minoris, et conclusionis. Tertius autem est medius terminus. qui est subiectum maioris, et nunquam ingreditur conclusionem. At sciendum est, omnem discursum, aut argumentationem, vel ratiocinationem esse processum quemdam a re nota, ad ignotae rei veritatem assequendam. Itaque fit Syllogismus, vg:

28