Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/457

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
452
compendiolum universæ

valet ratione connexionis necessariæ, quæ fit inter res illas, vg: Petrus est homo, ergo est animal.

A Philosophis quatuor species admittuntur argumentationis. vg: Inductio, Exemplum, Enthymema, et Syllogismus. Inductio, post multas enumeratas universales, particularem infert propositionem. Exemplum ob paritatis rationem, aliud concludit. Enthymema, (quod et imperfectus Syllogismus dicitur) ex præmissa unica, altera autem in animo retenta infert conclusionem. Syllogismus autem, qui et proprie ratiocinatio, est oratio qua ex duabus propositionibus colligitur tertia.

Præter has sunt et alim dum species, vg: Dilema, et Sorites Dilema quod et Cornutum argumentum dicitur, ex eo quod saltem ex altera parte adversarium capiat.

[Nota marginalis:p. 72]Sorites, latine autem Acervalis quod multis coacervatis propositionibus, attamen ultimum prædicatum de primo subiecto enuntiatur. Sed hæc species, magis oratoribus utilis est.


Caput IV : De Natura Syllogismi.

Syllogismum in suo Cap: definivimus sufficientér, differentiasque inter cæteras argumentationes patefecimus. ergo hic restat scire, omnem vim Syllogisticam eo principio niti, quo refertur dictum de omni, vel dictum de nullo. De omni affirmative quando dicimus: omne animal esse vivens, ergo et hominem dicimus. de nullo autem negative, quando dicimus: nullum animal est incorporeum, ergo et nullum hominem dicimus. itaque uno et eodem sensu intelligi debent. his ita positis sciendum, intellectum posito assensu præmissarum, tum posita reflexione ad connexionem consequentis cum anteced: necessario præbere assensum conclusioni, nec aliquo modo in operando impediri posse nisi indirecte, quatenus tunc alteri subiecto applicuerit, ratio est,