Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/458

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
453
logices institutionis

quia intellectus cum sit potentia naturalis, et necessaria,[Nota marginalis:p. 78] impossibile est ipsi non operari. assensus enim præmissarum, seu iudicium antec: determinatum intellectum, ac veluti lumine quodam illustratum ad inferendam conclusionem potentem reddit, per modum cuiusdam causæ formalis. Igitur discursus, seu ratiocinatio, quando præcise pro tertia mentis operatione sumitur, quæ operatio formaliter simplex est; complexa autem per proportionem ex secunda mentis operatione, ideo enim vulgo dicitur, Discursum esse processum quemdam à, iudicio antec: ad iudicium consequentis. ex his patet discursus præcise pro tertia mentis operatio: sumptus, nil aliud esse, quæ indicium illativum consequentis, ex antecedente.


Caput V : De Legibus Syllogismi.

In omni syllogismo debent esse tres termini, nee plures, nec pauciores, qui neque æquivoce, necque multiplici significatione, sed semper eandem suppositionem debent habere, aliter enim foret paralogismus, de quo posterius.

Medius terminus in altera saltem præmissarum debet distribui[Nota marginalis:p. 74] adæquate, seu universaliter, ut servetur dictum de omni, dictum enim de omni, tantum ubi afficitur aliquo signo universali distribuitur, ad hoc ut ratione illius extendatur ad omnia sua significata. quoniam si forte conjungatur signo particulari non distribuit subiectum. Dictum autem de nullo, tam subiectum quam prædicatum distribuit.

Item, nullus terminus non distributus in anteced: distribui potest in conseq: sic enim foret consequentia a parte ad totum, et non valet.

Item non valet consequentia a parte ad partem, quando fit ex puris particularibus. ratio est, quia extrema non habent in