Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/459

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
454
compendiolum universæ

anteceden: connexionem cum aliquo tertio. hoc autem fit in syllogismo expositorio, sed negatur paritas, quoniam in expositorio syllogismo sufficienter connexio cum utroque extremo habetur.

Item ex puris negativis nil fit, quia dictum de nullo non servatur, nisi medius terminus per affirmationem coniungatur saltem [Nota marginalis:p. 75]cum aliquo extremo in antecedenti. Item medius terminus nunquam ingreditur conclusionem, quoniam. idem probaretur per idem, et non valet.

Item conclusio sequitur semper debiliorem partem anteced: quoad qualitatem, et quoad quantitatem, nam si in præmissis fuerit aliquod signum particulare, aut negativum, conclusio non potuerit universalis, aut affirmativa esse, dicitur enim, propter quod unumquodque est tale, et illud magis. ergo in anteceden: invento defectu, a fortiori, necessario et in conclusione invenietur.

Item ex vero antecedenti nil aliud sequitur, nisi verum. Consequentiæ autem natura est, ut ex falso tam falsum, tum verum inferre possit.

Sciendum, quod istis quatuor vocalibus literis utimur in faciendis Syllogismorum figuris vg: A, E, I, O. et A, significat propositionem universalem affirmativam. E, significat universalem negativam. I, particularem affirmativam. O, autem particularem negativam propositionem significat.


[Nota marginalis:p. 76]

Caput VI : De Prima figura Syllogismi.

Prima figura Syllogismi duas habet proprietates, et una est, quod medius terminus subiiciatur in minori, et prædicetur in maiori. Alia est, quod minorem semper habeat affirmativam. maiorem autem aliquando affirmativam, aliquando vero negativam. Ista Quatuor habet modos, vg: