Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/467

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
462
compendiolum universæ

requiritur. Sufficit enim illa virtualis. ut quando probamus Deum esse aeternum, qua est immutabilis. sic de aliis.

Demonstratio autem, quia est syllogismus certus, evidens, ab effectu, vel a cause remota. et ab effectu probamus lunam esse rotundam, quia circulariter, et paulatim illuminatur. a causa remota autem, probamus lapidem non respirare, quia non est animal, per causam autem proximam (de qua superius dicebamus) probaretur non respirare, quia non habet pulmones.

[Nota marginalis:p. 86]Item demonstratio, Propter quid, vulgo dicitur, a Priori, cum flat per causam. Demonstratio autem, quia, cum procedat ab effectu dici solet a posteriori.

Sciendum demonstrationem a priori, ex suo genere perfectiorem esse quam a Posteriori, ideo et Potissima vocatur, quanquam interdum demonstratio a Posteriori perfectior videatur, vg: in demonstratione Divinae Existentiae, quae non a Priori, sed a Posteriori a misero humano intellectu percipi potest, quae etiam vocatur demonstratio a signo.

Sciendum, omnem doctrinam, omnemque disciplinam, (ut ipse Arist: tradit) fieri ex praecedenti cognitione, ut, quando disputamus de homine, plus scire debemus, quid sit illud nomen hominis, item praecognoscere, an sit actu, aut potentiam? frustra enim quis res false proprietatem demonstrando disputaret de blitri. E contra, quando passio, aut proprietas cuiusdam subiecti inquiritur, absurdissime laboraret quis praecognoscere, an sit? quod non aliter, nisi per demonstrationem indagatur.


Caput II : De Syllogismo Probabili.

Hic constat, concluditque ex praemissis probabilibus, Probabile autem dicitur, quod habet similitudinem cum vero, et evidenti probaturque aut quorundam, aut plerorumque sapientum, aut omnium consensu.