Pagina:Dimitrie Cantemir - Operele Principelui Demetriu Cantemiru, typărite de Societatea Academică Română. Volumul 6 - Istoria ieroglifică (Operă orig.pdf/466

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est
461
logices institutionis

Demonstratio Propter quid est Syllogismus constans ex præmissis veris, primis, immediatis, notioribus, prioribus causis conclusionis.

Dicimus veras, quia conclusio quando fit vi materiæ, et formæ, ex veris præmissis nil sequitur nisi verum, quanquam superius diximus, vi forma ex falso inferri verum. Sed præterea demonstratio postulat, ut conclusio ex præmissis sequatur etiam vi materia, qua ratione verum non sequitur, nisi ex vero. Dicimus veras, vel primo veras, quia propositiones debent esse per se 'rota, ita ut veritas ex ipsis terminis pateat, nec probationi indigeant. ideo et immediata, et indemonstrabiles. Cuius modi prima principia sunt, vg: rem aliquam non posse simul esse, ac non esse. quanquam demonstrationis præmissa si non sint tormenter, satis est ut sint virtualiter prima, et immediata, demonstratæque per alias priores, et immediatas. alioquin scientiam non generassent.

Dicimus causes conclusionis necessariæ, et non modo in[Nota marginalis:p. 84] cognoscendo, sed etiam in essendo. quia effectus infertur per causam proximam, aut proprietates per essentiara quam continent, unde apertissimé patet, demonstrationem esse de obiecto necessario, et quod aliter se habere non possit. Exemplum istius doctrina, infallibilitér in illis quatuor primis causis declaratur, qua medium sunt demonstrationis. vg: Per causam efficientem demonstratur lunaris eclipsis, scilicet per interpositionem terra inter solem, et lunam. Per causam finalem demonstratur hominibus ilia tenenda virtutis via, quia creatus est propter cœlestem beatitudinem. Per causam materialem probant hominem esse animal corruptibile, eo quod constet ex 4 elementis. Ac denique forma, et essentia, seu definitio, medium huius modi demonstrationis est, ubi proprietatem subiecti alicuius ostendit, ut si probes hominem admirativum, aut risibilem esse, quia est animal rationale. Itaque istius scientiæ effectus demonstrationis, cum[Nota marginalis:p. 85] sit cognitio per causam proximam, omnino causa formalis non