8
«Commendanti Principis pecuniam, ut post ad Principem pertinentem,
illæsam intactamque tradere, et me hoc crimine coram hominibus
Deoque purgare; quod si negaveris facere, scito, te non posse
manum meam vivum evadere, et morieris tu et socii tui a Moldaviæ
Principe suspensi». His auditis pertimuit nequissimus latro, et
volens nolens Cantemyrium usque ad urbem sequitur. Postquam
intrant urbem ad commendantem (moldavice Pircalab dictum)
Cantemyr rem illi exponit, fatentur latrones perfidi, catenis vinciuntur,
et una cum Cantemyrio ad Dabizem Principem Iassios mittuntur
Dabiza acceptis thesauris, in quolibet bisacco, sena millia aureorum
invenit, latrones ad fodinas damnat, Cantemyrium maximi honoris
et ob fidelitatem in Dominum suum laudit (sic) habet, satis amplis
muneribus donat, et postulat, ut vellet in servitiis illius manere;
pollicetque quidem Cantemir grato animo in servitiis tanti Principis manere
hac tamen conditione, quousque audiverit, ubi terrarum Dominus
suus pedem fixerit, quo audito, se debere ad Dominum suum ire,
et de concepta suspicatione se purgare. Ita Cantemyr apud
Dabizam Principem manet, paucis autem post diebus, audit Principem
Gregorium in Poloniam evasisse, et Leopoli sex tantum diebus quieti
indulsisse, et inde versus Varsaviam, et inde in Germaniam iter
suscepisse. Itaque cum intelligeret, difficillimum esse per tot regna et
imperia Dominum suum invenire, quiescit quosque Dei providentia
faciliorem patefaceret viam. A principe Dabiza primum præfectura
Codri ornatur, ubi et majores suos semper præfecturam tenuisse, et
possessiones paternas habere sciebat. Princeps Gregorius dum per
duas horas Cantemyrum in loco, ubi steterat, expectasset, et neque
Cantemyrium, neque fidelem suum Capitaneum amplius apparere
non videt, «fidem» inquit «fregerunt nequissimi, quos omnium
fidelissimos sperabam, Deus illis retribuat secundum cos(?) suum.» Itaque
fugam continuavit, utque quo Tyratem transiret, in transitu
supervenerant persequentes Valachi, sed Gregorius strenue se defendens,
abjectis aliquot curribus ipse cum reliquis suis thesauris Tyratem
transit, et per Poloniam Silesiamque in Germaniam ad Cæsarem se
contulit, ibi circiter duos annos moratus, a Turcico Sultano, per
amicum suum Panajotem Aulæ interpretem veniam impetrat et
Constantinopolin per Italiam et Veneltas redux venit. Iterum Valachiæ
Principatus illi restituitur, et capitaneum perfidum ibi invenit
capitque. Quem Cantacuzeni (qui Gregorii capitalis ob necem patris
sui Constantini Cantacuzeni inimici erant,) nescio quomodo infidum
illum Capitaneum a fodinis Moldavie liberaverant, et in gratia apud