9
illos habebat. Cantemyr dum audit Dominum suum jam in Valachiam
rediisse, et principatum illi restitutum fuisse, a Principe Dabiza
facultatem ad Dominum suum eundi, et de concepto crimine purgari
rogat. Princeps Dabiza juxta promissum illi nonsolum adeundi
facultatem dat, sed et ad Gregorium Principem scribit, et fidelitatem
Cantemyri testificatur; ipsi autem Cantemyrio dicit, quod si vellet
iterum in patriam suam reverti, illum officium quod tenebat, alteri
non daturum, et apud illum semper convenientem illi gratiam
habiturum. Cantemyr sive ob Patriæ amore, sive ob infinitis, quas in
peregrinationibus perpessus fuerat curis, pollicetur principi, si facultatem
in patriam redeundi a pristino suo Domino impetraverit, et passuales
literasque fidelitatem suam recommendantes obtinuerit ad servitium
illius se reversurum. Ita Cantemyr in Valachiam ad Principem
Gregorium adit, publicum petit et rogat judicium. Capitaneus perfidus
coram sistitur, a Cantemyrio accusatus facti perfidiæ, fatetur ille,
testificantur literæ Moldaviæ Principis, datur sententia, ut perfidus
Capitaneus suspenderetur. Cantemyr fidelitatem et justitiam suam
probat, et testificantes a Principe Gregorio literas obtinet, quæ
adhuc apud filios suos servantur. Cæterum tertia die cum
Capitaneus ex carceribus ad furcas educendus erat, ipsum mortuum
inveniunt, quo ad Principem relato, Gregorium respondisse, mortuus
est ut homo, sed ut perfidus desertor, debet etiam mortuus
suspendi, itaque mortuum non ad sepulchrum, sed ad patibulum
ductum suspenderunt. Constantinus autem Cantemyr acceptis, ut dictum
est, testificatoriis a Principe Gregorio literis, et in patriam redeundi
facultate, ad servitium Principis Moldaviæ ad possessiones, et
gentem suam est reversus. Princeps Dabiza illi post reversum ex
Valachia non solum Codri præfecturam committit, sed insuper
Vornicziam Barladi adjicit; vixit sub principatu hujus principis, tum in aula,
cum intra barones honoratissime, omnibus dilectus et gratus.
Quælibet sive publica sive principis privata negotia prompte prudenterque
exequebatur, et præcipue in comitiis cum Tartaris (Ilim iis dicitur)
totum negotiorum pondus in unico illo incumbebat. Tartaris enim
non minus quam Moldavis justus rerum negotiorumque arbiter
habebatur. Anno.... ex nobili Ganestiorum familia, quæ unica totius
familiæ remanserat virginem Roxanem uxorem ducit, ex qua omnes
illius familiæ possessiones et satis magnum subditorum numerum ad
suos adjunxit; vixit illa tres tantum annos, ex qua nata est
primogenita Roxanes ejus filia. Anno.... Dabiza Princepes mortuo sufficitu
Duca, qui Cantemyrium in eadem Codri præfectura et illorum dis-