Jump to content

Pagina:Divini Platonis Opera omnia quæ exstant.djvu/288

E Wikisource
Haec pagina nondum emendata est

256 PLATONIS

Addis enim eos, quicunque corpus quidem exercent, animum vero negligunt, quod natura subiectum est, colere; spernere vero, quod imperat. Item unicuique usum eius rei, qua uti nescit, relinquere. Illi vero, qui oculis, auribus, toto corpore nescit uti, praestare neque videre, neque audire, neque aliter uti corpore, quam uti. Similiter in artibus. Quicunque enim lyra propria uti nescit, patet, ut ipse ais, quod neque alterius lyra scit uti: et qui aliena nescit uti, nescit et sua: eademque est de ceteris instrumentis et possesionibus ratio. Atque eo tandem praeclare tibi sermo procedit, ut inferas, qui nescit anima uti, praestare huic, ut otium agat anima, neque vivat, quam ut vivat, et sui iuris in agendo ipse sit. Quem si qua necessitas cogit vivere, melius huic esse, ut servus vitam ducat, quam liber. Est autem hoc, tanquam navis, ita cogitationis gubernacula committere alteri cuiquam, qui gubernatoriam humanae vitae adeptus sit disciplinam, quam saepe tu, Socrates, politicam vocas, eandemque iudiciariam et iustitiam. His ergo sermonibus, aliisque eiusmodi multis atque praeclaris, virtutem asserentibus posse doceri, suique ipsius inprimis suscipere curam iubentibus, numquam ferme adversatus sum, neque, ut arbitror, in posterum adversabor. Perutiles enim ipsos existimo, plurimumque ad exhortationem valere, et ad homines quasi dormientes excitandos conducere. Adhibui itaque mentem, ut qui essem reliqua auditurus: percontatus sum non te primum, o Socrates, sed aequales tuos, vel contubernales, vel socios, vel quomodocumque aliter affectos tibi oportet dicere: horum, inquam, eos ante alios, qui primi apud te habentur, interrogavi, dummodo ita praefatus quaestionem exposui: O viri optimi, quo pacto, inquam, Socraticas ad virtutem hortationes accipere deinde debemus? An quasi solum hoc exstet, prodire vero ad opus, remque perficere, minime? Atqui nostrum et hoc per omnem viatm erit officium, eos, qui nondum satis incitati sunt, provocare, atque ita semper invicem exhortari? An potius et Socratem, et nos ipsos, cum non negemus hoc ipsum agendum esse, sic inquirere decet: Quid posthac? Unde iustitiae studium incipiemus? Si quis nos ad curandum corpus hortans, tanquam pueros, qui nequaquam advertunt, curam eius gymnasticam atque medicinam esse, obiurget, quod de tritico, et hordeo, et vitibus semper cogitemus, deque omnibus, quae corporis gratia quaerimus, artem vero et industriam, qua bonus corpors habitus fiat, nullam, inquiramus, cum tamen sit aliqua, forte illum rogaremus, quas artes circa cultum corporis esse dicat. Atque ille, ut arbitror, responderet, medicinam atque gymnasticam: eodem pacto nunc, quam artem circa animae virtutem versari censeamus, responderat, quisquis peritissimus horum sibi videtur. Respondit ergo ad haec, artem hanc, quam ex Socrate audivisti, nullam aliam, nisi iustitiam esse, scias. Tunc ego, non solum, inquam, mihi nomen adducas, sed ulterius sic exponas. Medicina porro ars quaedam dicitur, ab hac duo fiunt: nam et medici ex medicis efficiuntur, et sanitas reparatur. Alterum horum haud amplius dicimus sanitatem. Ab architectura similiter duo fiunt, aedificium videlicet et archictectura: illud quidem opus, haec autem doctrina. Iustitiae quin etiam esto, iustos alios facere, quemadmodum superiores singulos artifices. Sed opus alterum, quod nobis vir iustus efficere potest, quid esse dicemus? Declara. Respondit alius quidem, ut arbitror, conferens: alisu, decens: alius, conducibile: alius utile. At ergo respondens obieci, in singulis artibus eadem haec nomina esse: cumque recte quid fit, utilia, conducibilia, et alia huius generis illic fieri dicique. Illud vero artis cuiusque proprium, ad quod haec respiciunt, quemadmodum in arte fabrili quod bene, pulchre, decenter se habere dicitur, illuc tendit, ut ex lignea materia apte supellectilia fiant: quae quidem ars minime sunt, sed artis opus. Dicatur similiter et iustitiae ipsius opus. Hic quidam ex tuis familiaribus, Socrates, respondit, et bellissime quidem loqui visus est. Opus iustitiae proprium, inquit, quod nullius alterius facultatis est. Opus, amicitiam in civitatibus parere. Ille rursus interrogatus, amicitiam esse bonum quodddam asseruit, malum vero nunquam. Cum vero interrogaretur de puerorum brutorumque benevolentiis, quas amicitias communiter appellamus, amicitias esse eas negavit, quippe cum saepius obsint, quam prosint: dixitque, illas falso amicitiae nuncupari: veram autem amicitiam esse procul dubio consensionem. Cum autem quaereretur, utrum assensionem illam vocaret, opinionis, an scientiae concursum, opinionem quidem contemsit, quia concursus opinionum multi inter homines ac noxii sunt: amicitiam vero bonam omnino opusque iustitiae esse concesserat. Quare idem dixit esse consensionem et scientiam, non opinionem. Cum vero huc loquendo delati essemus, ambigui auditores adversus illum protinus inclamarunt, quod eodem sermo revolveretur: quoniam et medicina sit consensio