Pagina:Divini Platonis Opera omnia quæ exstant.djvu/289

E Wikisource
Jump to navigation Jump to search
Haec pagina nondum emendata est


quaedam, et artes reliquae, et circa quid versantur, declarare queant. At vero tua haec, quam dicis, iustitia, vel consensio, quo tendit ignorat, quodve opus sit, latet. Eadem abs te tandem quaesivi, Socrates: tu vero statim iustitiae opus esse dixisti, prodesse amicis, inimicos laedere. Deinde vero visus tibi est vir iustus numquam laedere quemquam, sed prodesse in omnibus unicuique. Haec non semel tantum, o Socrates, aut bis tentata sunt: sed cum diu supplex vos secutus fuerim, denique defessus sum, existimans, te ad inflammandos homines, ut studium virtutis capessant, ceteris enim eatenus tantum vales, ultra vero nihil, quod quidem in quavis arte contingere potest: seu in arte gubernatoria fieri potest, ut, qui gubernare nescit, excogitaverit aliquas eius artis laudes, quibus ad eam homines provocet, quasi dignissima sit: et in ceteris artibus eodem modo. Idem fortasse tibi quis tribuet, quasi nihilo magis iustitiam ipsam cognoscas, etsi praeclare eam laudas. Ego autem non sic existimo, e duobus enim alterum inquam: aut nescire te arbitror, aut nolle mecum communicare. Quamobrem ad Thasymachum, ut opiner, me conferam, et alio, quocumque potero, speraveroque a dubitationibus liberari. Neque vero alio me conferrem, si velles ipse exhortationibus istis quandoque facere finem. Porro quemadmodum si me iam satis ad curam corporis, que gymnasticae est, incitasses, post exhortationem huiusmodi aperires mihi, qualis mei corporis esset affectio, et quali curatione indigeret: ita in praesentia facito. Pone, Clitophontem tibi concedere, ridiculum esse, ut in aliis rebus quis studium ponat; animam vero, cuius gratia in ceteris laboratur, negligat, et alia, quaecumque post haec sequuntur, et dicta modo sunt, retulisse me puta. Obsecro te, Socrates, ne aliter facias, ne, quemadmodum nunc, ita et posthac coram Lysiam ceterisque hominibus, partim quidem laudare te, partim vero vituperare necesse sit. Ei namque, qui nondum ad virtutem sit provocatus, conferre te plurimum asseram: persuaso autem contar, impedimento esse te proponendum, quo minus ad virtutis finem perveniens, beatus efficiatur.