reliqua aede a barbaris cremata erat: altero vero ab incendio die ut in aedem ascenderunt exsules sacra facere iussi, surculum viderant e stipite enatum cubiti fere longitudinem; unde apparebat, Athenas iterum potentes fore.
256.—Interim Graecorum duces ad Salamina concilium convocarunt. Multi autem concilium censebant ad Isthmum esse pugnandam, non ad Salamina. Ibi tum Themistocles vehementer flagitabat, ut in eodem loco pugnarent. Quem Corinthius dux Adimantus ita allocutus est: ‘Themistocles, in certaminibus qui ante tempus surgunt, flagris caeduntur.’ Et illi ait: ‘At, qui pone manent, non coronantur.’ Bifariam divisae erant ducum sententiae: Eurybiades et Adimantus aiebant, ‘ad Isthmum debere se pugnare.’ Themistocles contra ‘ibi manendum, et cum barbaris decertandum.’
257.—Ibi tunc Themistocles, clam concilio egressus hominem misit in castra Persarum edoctum quid dicere oporteret. Quo ubi pervenit, apud duces barbarorum haec verba fecit: ‘Misit me dux Atheniensium clam reliquis Graecis: favet enim regis partibus: misit me autem qui vobis nuntiarem, fugam meditari exterritos Graecos. Nec inter se concordes sunt, nec amplius vobis resistent. Proinde eos aggredere, neve in fugam se recipere passus sis.’ Quibus dictis statim discessit, Xerxes autem signum pugnae dedit.
258.—Itaque Graecas naves tanto impetu aggressi sunt barbari, ut ceteri Graeci omnes in puppim remigarent, et terrae admoverent naves. Unus Aminias Atheniensis, longius evectus, navem