hostilem rostro petiit. Quae navis quum alteri implicata haereret, nec inde abripi posset, tum demum ceteri, auxilio subeuntes Aminiae, pugnam commiserunt. Narrant apparuisse Graecis mulieris speciem, quae illos, ita ut universus exaudiret exercitus, ad fortiter pugnandum hortata sit; eamque prius increpuisse eos his verbis: ‘Miseri, quousque in puppim remigabitis?’ Diu pugnatum est. Maior vero pars hostilium navium in hac pugna periit.
259.—Xerxes vero, ubi acceptam vidit cladem, veritus ne quis Ionum consilium caperet pontes solvendi, fugam meditabatur. Itaque naves ad Hellespontum misit, quae pontes custodirent, ut in Asiam tutas redire posset. Inde, Mardonio cum exercitu magno in Thessalia relicto, ipse ad Hellespontum contendit. Multi ex exercitu, dum iter faciebant, morbo aut fame interempti sunt. Constat tamen domum tandem reversum esse Xerxem. Anno insequenti Mardonius a Graecis ad Plataeam devictus est. Tres igitur expeditiones barbarorum in Graeciam missae, magno cum detrimento repulsae sunt, et Graeci liberi evaserunt.
260.—Iam, quod ad alios attinet, quo pacto singuli barbarorum aut Graecorum pugnaverint, dicere non possum; sed ad Artemisiam quod spectat haec gesta sunt. Postquam regia classis in fugam se recipere inceperat; per id tempus Artemisiae navem insequebatur navis Attica. Et illa, quum effugere non posset; quoniam ante eam multae aliae barbarorum naves erant, ipsius autem navis hostibus esset proxima, hoc consilium cepit. Quum enim instaret illi Attica navis, ipsa navem aliquam barbarorum impetu facto fregit. Tum Atticae navis nautae, ubi illam viderunt in navem hominum barbarorum facere impetum, rati Artemisiae navem esse Graecam, aut a barbaris ad Graecos trans-