Pagina:Easy Latin Stories.djvu/113

E Wikisource
Haec pagina emendata est

PART IV.] THE AETHIOPIANS. loi

affecissent. Itaque rex Aethiopum regi Persarum suadet, ut quando ita facile arcubus uti huius modi Persae potuerint, tunc expeditionem in nos suscipiat.’ His dictis sagittam ex arcu emisit iisqua qui venerunt arcum tradidit.

He examines the presents.

283.Tum sumpto pallio, quaesivit quid esset, et quonam modo factum. Cui quum vera respondissent Ichthyophagi, ‘dolosos hos homines esse,’ inquit, ‘et dolosa illorum pallia.’ Deinde de armillis quaesivit. Quumque de hoc ornatu dixissent, ridens rex, quum compedes esse putasset, ait, ‘apud ipsos meliores hisce compedes esse.’ Ubi ad vinum venit, valde delectatus potu, deinde interrogavit, ‘quonam cibo uteretur rex, et quodnam esset homini Persae longissimum vitae spatium.’ Et illi ‘pane vesci,’ aiebant; ‘octoginta vero annos terminum esse longissimum vitae hominis datum.’ Tum Aethiops, ‘nil mirum esse,’ ait, ‘quum tali cibo vescantur, tam exiguum eos vivere annorum numerum; qui ne tot quidem annos vivere possent, nisi hoc potu uterentur: hoc enim uno a Persis se superari.’

He astonishes the spies.

284.Vicissim interrogantibus regem Ichthyophagis de vitae spatio et ciborum genere: ‘ad centum et viginti annos,’ ait, ‘pervenire eorum plerosque; cibum vero esse carnem coctam; potum lac.’ Quumque mirarentur speculatores quod de annorum numero dixisset, ad fluvium ab illo ductos se esse referebant, e quo lota pellis splendida facta fuisset, quasi olei fluvius esset; odorem autem suavissimum spirare illam aquam; et diu vivere Aethiopas quod hac aqua uterentur. A fluvio discedentes, ductos se fuisse narrabant in locum quo vincti homines custodirentur, ibique cunctos aureis vinctos compedibus vidisse. Est enim apud hos Aethiopas aes metallorum pretiosissimum.