Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/13

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
EASY LATIN STORIES FOR BEGINNERS.
PART I.
I.THE STORY OF ARION.
Arion, after travelling abroad, hires a vessel to take him home.

1.Arion citharista praeclarus erat. Is diu apud Periandrum Corinthiorum regem versatus erat. Tum in Italiam Siciliamque navigare cupivit. Ingentibus opibus ibi comparatis, Corinthum redire voluit. Itaque Tarento, urbe Italiae, profectus est; ibi navigium hominum Corinthiorum conduxerat.

The sailors form a plan to rob and murder him.

2.Hi autem eum in mare proiicere constituerunt; pecunia enim potiri cupiebant. Tum vero Arion consilium intellexit. Tristis ad preces confugit. Pecunia omni nautis oblata, vitam deprecatus est. Nautae vero precibus viri non commoti, mortem ei statim minati sunt.

Arion sings a beautiful song, and leaps overboard.

3.In has angustias redactus Arion, in puppi stetit, omni ornatu suo indutus. Tum unum e carminibus canere incepit. Nautae suavi carmine capti e puppi mediam in navem concesserunt. Ille omni ornatu indutus, capta cithara, carmen peregit. Cantu