Pagina:Easy Latin Stories.djvu/14

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
2
[part i.
EASY LATIN STORIES.

peracto in mare se proiecit. Tum nautae Corinthum navigaverunt.

He is miraculously saved by a dolphin.

4.Arion autem a delphine exceptus dorso Taenarum delatus est. Egressus in terram, Corinthum cum eodem habitu contendit. Ibi nautarum facta narravit. Periander autem ei credere noluit. Arion igitur in custodia ab eo retentus est.

The wicked sailors are detected and punished, and Arion is rewarded.

5.Interim nautae Corinthum advenerunt. A Periandro interrogati sunt de Arione. Turpissime mentiti sunt omnes. Subito Arion apparuit cum eodem ornatu. Attoniti nautae scelus confitentur. A rege Periandro omnes interfecti sunt, et multum pecuniae Arioni datum est.

II.THE HABITS OF THE MASSAGETAE.

6.Utuntur Massagetae et vestimento et vitae ratione simili Scytharum. Ex equis pugnant; arcu et hastis utuntur. Ad omnia auro utuntur aut aere. Ad hastas, ad sagittarum cuspides aere utuntur; ad capitis ornatum, et ad lumborum cingula, auro. Argentum et ferrum in eorum terra non reperiuntur; sed aeris et auri est immensa copia. Senes interficiunt propinqui, et pecudes cum iis; cocta carne deinde epulantur. Terra autem condunt morbo mortuos. Sementem nullam faciunt: cibus eorum ex pecoribus, piscibus, lacte, constat. Deorum unum Solem colunt: huic equos immolant.

III.BEASTS IN EGYPT AND LIBYA.

7.In Aegypto paucae bestiae reperiuntur. Itaque omnes sacrae habentur. Feles canesque coluntur. Mortua fele in