Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/16

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
4
[part i.
EASY LATIN STORIES

etiam homines capita canum habentes. Sunt alii sine capitibus, oculos in pectore habentes, et feri homines. Sunt etiam mures bipedes, et parvi serpentes singulis cornibus instructi. Denique magnus numerus mirarum bestiarum in his regionibus invenitur.

The crocodile.

12.Crocodili autem natura haec est. Per quinque menses hibernos cibum nullum capit. Quadrupes est terram pariter et aquam habitans: ova enim parit excluditque in terra, et maiorem partem diei in sicco versatur, noctu vero in fluvio: est enim aqua noctu magis calida quam terra rore conspersa. Omnium vero animalium hoc ex minimo fit maximum. Ova enim haud multo maiora sunt ovis anseris: at pervenit ad septemdecim cubitorum longitudinem. Habet autem oculos porci, dentes vero magnos. Solum ex omnibus animalibus linguam non habet: neque inferiorem maxillam movet. Habet autem ungues robustos, et cutem squamatam. In aqua quidem caecus est, in aere bene videt. Os habet intus plenum hirudinibus. Iam aliae quidem aves et bestiae illum fugiunt: cum trochilo autem pacem colit. Hic utilem ei operam praestat: nam in os eius sese insinuans hirudines devorat.

Strange pets.

13.Sunt autem crocodili aliis Aegyptiis sacri; aliis non item, sed hi illos ut hostes persequuntur. Omnes circa Thebas et Moeridis lacum incolae sacros illos ducunt. Horum utrique unum maxime crocodilum alunt, manu tractari edoctum. Auribus inaures inserunt, et anteriores pedes aureis armillis ornant. Eundem pascunt: mortuum sacro in sepulcro sepeliunt.

IV.— AN AFRICAN REGIMENT.

14.Aethiopes, pardorum leonumque pellibus amicti, arcus habent praelongos: sagittas vero breves: his pro ferro lapides acuti