Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/15

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part i]
3
BEASTS IN EGYPT AND LIBYA

quavis domo, omnes aedium illarum incolae supercilia sola radunt: mortuo cane, totum radunt corpus et caput. Mortuae feles in sacris sepulcris, Bubasti in oppido sepeliuntur. Canes mortuos in suo quisque oppido sepeliunt. Mures etiam, araneos, accipitres. ibes, ichneumones, colunt.

The hippopotamus.

8.Hippopotami a nonnullis Aegyptiis sacri habentur; ab reliquis vero non sacri. Horum natura atque species talis est. Quadrupes animal, bisulcum, ungulis bovinis, simo naso, iuba equina, dentibus prominentibus, cauda et voce equina: magnitudine tauris sunt similes.

The phoenix.

9.Est etiam avis sacra, nomine phoenix. Perraro Aegyptum adit, ex quingentorum annorum intervallo. Advenit autem mortuo patre suo. Est tantus atque talis; pennarum color, aliorum aureus, aliorum ruber; specie et magnitudine aquilae simillimus est. Phoenix ex Arabia profectus, in Solis templum portat patrem suum, myrrha circumlitum, et in templo Solis sepelit.

The winged serpents and the ibis.

10.Ineunte vere in Aegyptum advolant volucres serpentes. Ibides autem aves illis occurrentes, aditu prohibent, necantque serpentes. Ob hanc caussam magni aestimantur ibides ab Aegyptiis. Species autem ibidis talis est; colore nigro avis est, pedibus gruis, rostro adunco. Serpentum forma similis est formae hydrarum. Alas habent non pennatas, sed vespertilionis alis similes.

Wonderful animals in Libya.

11.Sunt in Libya immani magnitudine serpentes, sunt ibidem leones, et elephanti, et ursi, et aspides, et asini cornuti. Sunt