18.—Respondit hospes talia: ‘O rex, Gordiae sum filius, est autem mihi nomen Adrasto. Fratrem meum invitus occidi. Adsum a patre eiectus, rebus omnibus destitutus.’ Tum Croesus inquit: ‘Ex viris amicis oriundus es, et ad amicos venisti.’ Ita ille in Croesi aedibus vitam agebat.
19.—Per idem tempus in monte Olympo aper exstitit mira magnitudine. Hic Mysorum arva vastabat.
20.—Mysorum legati ad Croesum venere haec dicentes: ‘Apparuit, o rex, in regione nostra immanis magnitudinis aper. Hic agrestia opera omnia corrumpit. Mitte filium tuum et delectos iuvenes canesque; nam beluam e terra nostra tollere volumus.'
21.—Haec illis precantibus Croesus, somnium recordatus, ita respondit: ‘Filii quidem mei ne amplius feceritis mentionem. Non enim illum vobiscum emittere possum. Lydorum autem delectam manum canesque mittam.'
22.—Auditis Mysorum precibus intervenit Atys. Patrem movere his verbis conatur: ‘Antehac, o pater, hoc mihi honestissimum et nobilissimum visum fuit, bello et venatione gloriam parare. Ne igitur me domi retinueris. Quis tandem esse videbor civibus? Qualis videbor uxori?’