Jump to content

Pagina:Easy Latin Stories.djvu/23

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part i.]
11
ANECDOTES.

patriam auferri?’ inquit: ‘Minime: undique enim ad Inferos eadem est via.’

Lysander at Sardis.

39.Cyrus minor, princeps Persarum praestans ingenio atque imperii gloria, Lysandrum Lacedaemonium, virum summae virtutis, Sardibus olim hospitio excepit. Huic quemdam agrum diligenter cultum ostendit. Miranti autem Lysandro arbores, et humum cultam et bene dispositos ordines, Cyrus respondit: ‘Ego omnia illa disposui: mei sunt ordines; multae etiam illarum arborum mea manu sunt satae.’ Tum Lysander, videns ornatum eius multo auro eximium, dixit: ‘Recte vero te, Cyre, beatum ferunt, virtuti enim tuae divitiae additae sunt.’

Contempt of death.

40.Quam magno animo fuit Theramenes! Olim enim in carcerem ex mandato triginta tyrannorum coniectus, venenum bibit, et reliquum e poculo in vas emisit. Sonitu autem reddito, ridens inquit, ‘hoc pulcro Critiae.’ Critias autem in eum crudelissimus fuerat. Graeci enim in epulis poculum alicui tradituri, eum nominare solent.

Socrates.

41.In eundem carcerem paucis post annis Socrates iit, eodem scelere iudicum. Qui est igitur eius sermo apud iudices? ‘Lubenter,’ inquit, ‘morti obviam ibo. Alterum enim de duobus fiet: aut sensus omnino omnes mors auferet, aut in alium quendam ex his locis abibimus. Itaque aut somno fruemur, aut cum optimo quoque cive loqui poterimus et versari.’