omnium Atheniensium bonum virum existimat.’ Tum Phocion inquit: ‘Aufer pecuniam; bonus esse malo.’
47.—Croeso, Lydiae regi, filius erat, eximia forma et praestanti ingenio; loqui autem non poterat. Omni arte usi erant medici, nihil tamen efficere potuerunt. Sardibus a Cyro captis, miles quidam stricto gladio in Croesum irruebat. Tum puer amore commotus, summa vi loqui conatus est. Tandem magna voce exclamavit: ‘Ne patrem meum Croesum interfeceris.’
48.—Venit olim quidam ad Aristippum philosophum, eique dixit: ‘Visne filium meum artes tuas docere?’ Respondit Aristippus: ‘Hoc equidem faciam, acceptis duobus talentis.’ Pater autem pretio exterritus, dixit: ‘At servum minoris emere possum.’ Contra Aristippus, ‘Fac hocce: ita duos servos habebis.’
49.—Olim delphin amicitiam cum puero quodam contraxisse dicitur. Quotidie autem a puero vocatus, frusta panis accipiebat. In summam aquam veniebat, et, acceptis frustis, puerum dorso excipiebat. Mortuo puero, delphin prae dolore mortuus esse dicitur.
50.—Iuvenis quidam diu apud Zenonem philosophum vixerat. Domum tandem rediit. Tum pater eum percontatur his verbis: ‘Quid didicisti, mi fili?’ Contra filius, ‘Hoc tibi, pater, moribus meis monstrabo.’ Hoc responsum aegerrime ferens pater, eum flagris laceravit. Inquit filius, ‘iram patris ferre didici’.