51.—Poetae multa de Philoctete narrant. Dicitur Herculis armiger fuisse, et ab eo sagittas, venenato sanguine Hydrae tinctas, accepisse. Pes autem eius aut sagitta cadente aut serpentis dente vulneratus est. Ex hoc vulnere odor gravissimus ortus est, itaque Graeci eum a se expulerunt, et in insula Lemno reliquerunt. Hic diu solus in antro vivebat. Graeci autem sine sagittis illius Troiam capere non potuerunt. Tum vero Ulysses et Diomedes Lemnum missi, Philoctetem secum Troiam ducere conati sunt. Diu restitit: tandem precibus victus, Troiam abiit. Haud multo post Troia, per decem annos frustra oppugnata, sagittarum ope capta est.
52.—Dionysius tyrannus, epulatus apud Lacedaemonios dixit, ‘Equidem iure hoc nigro minime delector.’ Nam apud mensas publicas Spartae ius nigrum, panem, fructus comedunt; lac et aqua bibitur. Tum coquus respondit: ‘Minime mirum est: condimenta enim desunt. Haec autem condimenta sunt labores, cursus, fames, sitis. Sine his nemo hoc iure delectari potest.’
53.—Themistocles olim, pugna navali devictis Persis, Athenis apud concionem dixit: ‘Consilium in animo habeo: hoc utile reipublicae erit, celari tamen oportet. Uni e primoribus rem dicere volo.’ Aristides ad hoc munus delectus est. Huic dixit Themistocles: ‘Lacedaemoniorum classis in ancoris in portu est. Hanc clam incendere poterimus. Ita illorum potestas navalis delebitur.’ His auditis, ad concilium Aristides re versus in hunc modum locutus est: ‘Themistoclis consilium quum utile, tum