Persarum rex factus, Astyagen bello devicit, imperioque Medorum potitus est.
78.—Solon Atheniensis peregre profectus, in Aegyptum se contulit ad Amasin, atque etiam Sardes ad Croesum. Ibi in regia domo hospitio exceptus est a Croeso. Tum tertio aut quarto post die, iubente Croeso, ministri regis circumduxerunt Solonem thesauros omnes ostentantes. Tum tali modo eum percontatus est Croesus: ‘Hospes Atheniensis,’ inquit, ‘multa ad nos de te fama pervenit, quum sapientiae tuae caussa, tum itinerum: sapientiae enim studio deditus multas terras spectandi caussa adiisti. Nunc igitur ingreditur in me cupido ex te sciscitandi. Quemnam adhuc vidisti omnium hominum beatissimum?’ Videbatur autem sibi omnium beatissimus esse.
79.—At Solon, nulla usus assentatione respondit: ‘Ego vero, beatissimum vidi Tellum Atheniensem.’ Hoc dictum miratus Croesus quaerit: ‘Qua tandem ratione Tellum beatissimum iudicas?’ Cui Solon: ‘Tellus,’ inquit, ‘florente civitate, filios habuerat bonos viros honestosque, filiorumque filios liberos, eosque omnes superstites: idemque vitae finem habuit praeclarum: nam in pugna pro patria fortissime pugnans, devictis hostibus, interfectus est: tum in eodem loco ab Atheniensibus sepultus est, virum praestantissimum laudantibus.’ Tum Croesus inquit: ‘Quemnam secundum ab illo vidisti beatissimum?’
80.—At ille inquit: ‘Cleobin et Bitonem. His enim satis victus erat, et magnae corporis vires. Dicuntur etiam matrem, iugum ipsi subeuntes, curru in templum Iunonis traxisse, boves