enim ex agro non aderant. Hoc facto, vitae fine praeclarissimo functi sunt. Laudantibus enim omnibus iuvenum vires, et mulieribus matrem filiorum talium felicem dicentibus: tum mater stans ante simulacrum, deam precata est his verbis: ‘O dea, Cleobi et Bitoni filiis meis, munus optimum praebe.’ Sacris factis, epulati iuvenes somno se dederunt, et mane mortui inventi sunt. Eorundem delude statuas, ut hominum praestantissimorum, in deae aede cives posuerunt.’
81.—Cyrus, Persarum rex, in Croesum expeditionem susceperat. Interim tale prodigium Croeso oblatum est. Apparuit ad urbem ingens serpentum multitudo. Horum equi, omisso solito cibo, copiam ingentem edebant. Id Croeso prodigium esse videbatur: itaque statim homines consulere haruspices iussos misit. His dixerunt haruspices: ‘Exercitus peregrinus ingredietur terram Croesi, et incolas opprimet: serpentes enim sunt terrae filii, equi autem hostes et peregrini.' Et haec quidem responderunt haruspices, Croeso iam capto, sed ignari adhuc ipsi eventus.
82.—Cyrus, universa continente inferioris Asiae potestati suae subiecta, Assyrios aggressus est. Sunt autem Assyriae quum aliae urbes praestantes multae, tum praeclarissima omnium et munitissima, Babylon. Erant autem moenia ducenos pedes alta. Propius urbem accedente Cyro, proelio cum eo conflixerunt Babylonii: victi autem in urbem repulsi sunt. Tum Cyrus, derivato fluvio, per alveum Euphratis, nescientibus incolis, in urbem ingressus est. Capta autem est Babylon Labyneto rege.