Pagina:Easy Latin Stories.djvu/51

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iii.]
39
THE SPICE TRADE— THE GOLD ANTS.

bestiae alatae, vespertilionibus maxime similes, diro modo stridentes, et viribus praevalentes. Has quum ab oculis abegerunt, casiam metunt.

How to procure cinnamon.

123.Cinnamomum vero mirabiliori etiam modo colligunt. In iis regionibus nasci creditur, in quibus Bacchus educatus est. Narrantur autem ingentes aves afferre hos bacillos, quos nos a Phoenicibus edocti cinnamomum vocamus. Hi bacilli inferuntur ab illis avibus in nidos, e luto astructos ad montium praecipitia, ne quis homini accessus pateat. Tali igitur artificio utuntur Arabes. Boum et asinorum aliorumque iumentorum cadavera, in frusta grandi magnitudine dissecta, congerunt in haec loca. Haec quum in vicinia nidorum deposuerunt, procul inde recedunt: tum volucres descendentes iumentorum illorum membra tollunt et in nidos comportant. Hi autem, quum sustinere onus non possint, rumpuntur et in terram decidunt. Tunc accurrentes homines, cinnamomum colligunt, quod in alias regiones portatur.

VI.THE GOLD ANTS.

124.Nonnulli sunt Indi Caspatyro urbi finitimi. Hi sunt Indorum bellicosissimi, iidemque qui ut colligant aurum proficiscuntur. Est enim ibi deserta regio propter arenam: et in hac arena sunt formicae, magnitudine non quidem tanta quanta canum, sed tamen maiores vulpibus. Hae igitur formicae, sub terra habitantes, fodiunt arenam eodem modo quo in Graecia formicae, quibus etiam specie corporis simillimae sunt. Arena autem, quae ab illis eiicitur, aurifera est. Itaque ut hanc colligant, profecturi Indi iungunt quisque tres camelos, funalem utrinque marem; in medio feminam, data opera ut a pullis quam nuperrime abstracta iungatur: hanc ipse conscendit. Sunt enim cameli equis velocitate non inferiores, insuper vero ad onera ferenda multo validiores: feminae autem a pullis abstractae