Pagina:Easy Latin Stories.djvu/50

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
38
[part iii.
EASY LATIN STORIES.

filia erat, quia valde dolebat ob turpem filiae formam, tale inivit consilium. Quotidie gestabat eam in Helenae templum: quoties autem eo gestasset, statuebat ante deae simulacrum, supplexque deam ita alloquebatur: ‘O dea, deformitate puellam libera. Ne tam turpem formam passa sis.’ Iam die quodam, quum templo egrederetur nutrix, apparuisse ei dicitur mulier, quaerens ex ea: ‘Quid in ulna gestas?’ Cui quum illa respondisset, ‘Puellam gesto,’ dixit mulier, ‘Mihi puellam monstra.’ Neganti nutrici, dicentique, ‘Tam turpis est, ut nemini monstrare velim,’ institit mulier dictitans, ‘Mihi puellam monstra.’ Denique ostendit nutrix. Mulier autem, tacto puellae capita, dixit, ‘Formae praestantia superabit haec Spartanas omnes mulieres.’ Atque inde ab illo ipso die, forma puellae mutata est.

V.THE SPICE TRADE.
Frankincense and cassia.

122.Extrema habitatarum regionum Arabia est. In hac vero una omnium regionum tus nascitur, et myrrha, et casia, et cinnamomum. Haec quidem omnia, myrrham si excipias, non sine labore nanciscuntur Arabes. Tus quidem colligunt quum styracem adoluerunt, qui in Graeciam a Phoenicibus importatur. Styrace incenso tus nanciscuntur; arbores enim turiferas custodiunt alati serpentes, exiguo corpore, variegata specie, ingenti numero arborem quamque circumsedentes. Nulla vero alia re nisi styracis fumo, hi ab arboribus illis abiguntur. Dei autem providentia vere est sapiens. Nam, et quae timidae indolis sunt animalia, et quae esculenta, ea omnia fecunda fecit, ne genus eorum intereat; quae vero prava et malefica, parum fecunda. Tus igitur ista ratione Arabes nanciscuntur: casiam vero hoc modo. Toto corpore atque facie, solis oculis exceptis, bubulis aliisve coriis tecti, exeunt ut casiam colligant. Nascitur haec autem in palude non admodum alta, circa quam vivunt