Pagina:Easy Latin Stories.djvu/65

E Wikisource
Haec pagina emendata et bis lecta est
part iv.]
53
OROETES AND POLYCRATES.

The dreams of Polycrates’ daughter.

158.Tum ille, quamvis vates dissuaderent ei, ipse eo proficisci paravit. Ad haec filia eius dormiens tale viderat insomnium. Visus ei erat pater in aere sublimis esse, et lavari a love, inungi vero sole. Hoc quum ei oblatum esset visum, vehementer contendebat, ne ad Oroeten pater proficisceretur; atque etiam, dum ille actuariam navem conscendebat, illum ominosis verbis prosecuta est. Tum ille minatus est: ‘quando salvus rediisset, multos annos illam sine marito mansuram:’ et illa precata est, ‘ut rata haec fierent: malle se enim sine marito esse, quam patre privari.’

The murder of Polycrates.

159.Itaque Polycrates, spreto omni consilio, ad Oroeten navigavit, quum alios multos comites secum ducens, tum Democedem medicum praeclarum. Quum vero Magnesiam Polycrates pervenisset, misere periit, supplicio nec regia potestate digno, nec ingenio: nam exceptis Syracusanorum tyrannis, ne unus quidem ex aliis tyrannis Graecis dignus est qui magnificentia cum Polycrate comparetur.

The fulfilment of fate.

160.Turpi modo et narratu indigno occisum, cruci eum Oroetes affixit: quicunque vero ex comitibus Samii erant, hos dimisit, gratiam sibi habere iubens quod libertatem servarent; quotquot autem peregrini aut servi erant, hos vinctos mancipiorum loco habuit. Sic Polycrates ex cruce suspensus universum filiae somnium explevit: lavabatur enim a Iove, quando pluebat: et inungebatur sole, humorem ipse e corpore emittens. Itaque suprema Polycratis felicitas hunc habuit finem, quemadmodum ei